

Liber Ecclesiasticus*
Caput 12: Versus 5
Da bono,etc. Simile in Tobia legitur:Panem tuum et vinum super sepulturam justi constitue, et noli ex eo manducare et bibere cum peccatoribus[Tob. 4.]. Id est pro eo quod peccatores sunt, noli communicare; sicut qui nutriunt histriones, cum esuriant Christi pauperes. Qui autem dat indigenti peccatori, non quia peccator est sed quia homo est, non peccatorem sed justum nutrit: quia culpam non diligit, sed naturam. Si peccatorem et impium haereticum intelligit dum in errore sunt, non est communicandum cum illis: unde,Nolite sanctum dare canibus[Matth. 7.].